HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT VI: De uxore Moysi Aethiopissa

#Num. XII

Factum est autem cum adultus fuisset Moyses, Aethiopes vastaverunt Aegyptum, usque ad Memphim et mare, quo circa conversi ad divinationes Aegyptii, acceperunt responsum, ut auxiliatore uterentur Hebraeo; et vix obtinuerunt a Terimith, ut exercitui, quem paraverant, Moysen praeficeret ducem, prius praestitis sacramentis, ne ei nocerent. Erat autem Moyses vir bellicosus, et peritissimus, qui fluminis iter tanquam longius praetermittens, per terram duxit exercitum itinere breviori, ut improvisos Aethiopes praeveniret. Sed per loca plena serpentibus iter faciens, tulit in arcis papireis super plaustra ibices ciconias, id est Aegyptiacas, naturaliter infestas serpentibus, quae rostro per posteriora immisso alvum purgant, castraque metaturus, praeferebat eas, ut serpentes fugarent, et devorarent, et ita tutus per noctem transibat exercitus. Tandem praeventos Aethiopes expugnans inclusit eos fugientes, in civitatem Sabba regiam, quam post Cambyses a nomine sororis suae Meroem denominavit. Quam cum, quia inexpugnabilis erat, diutius obsedisset, oculos suos injecit in eum Tarbis filia regis Aethiopum, et ex condicto tradidit ei civitatem, si duceret eam uxorem, et ita factum est. Inde est quod Maria et Aaron jurgati sunt adversus Moysen pro uxore ejus Aethiopissa. Dum autem redire voluisset, non acquievit uxor. Proinde Moyses tanquam vir peritus astrorum duas imagines sculpsit in gemmis hujus efficaciae, ut altera memoriam, altera oblivionem conferret. Cumque paribus annulis eas inseruisset, alterum, scilicet oblivionis annulum, uxori praebuit; alterum ipse tulit, ut sic pari amore, sic paribus annulis insignirentur. Coepit ergo mulier amoris viri oblivisci, et tandem libere in Aegyptum regressus est.